Hugo de Sancto Caro

<82.3 Introitus in epistolam Iude>

Numérotation du verset Iud. Prol.3 Introitus in epistolam Iude,prol.| Introitus] corr., prothemata perpera Edd.{7.360ra} Hec est ultima Epistolarum que Canonice vocantur, vel forte quia ultimo est edita, vel quia iste minor est inter alios, vel forte propter significationem interpretationis nominum. Quia principium vite spiritualis est lucta: unde prius posita est epistola Iacobi. Sed quia ex lucta sequitur cognitio. Vexatio enim dabit intellectum. Is. 28.e. Propterea post illam sequuntur Epistole Petri. Quia vero luctamet cognitionem sequitur illuminatio gratie, vel augmentumet confirmatio, propter hoc tertio loco ponuntur post predictas Epistole Ioannis. Sed quia ex his omnibus sequitur plenaet perfecta confessio nominis Christi, propter hoc ultimoet post Ioannis Epistolas ponitur Epistola Iude. In qua est intentio agere de confessione nominis Christiet monere fideles ne ipsi consentiant hereticis; ut et opus et intentio respondeat nomini; Iudas enim interpretatur confitens. Generaliter autem Iudas scribit omnibus fidelibus nullam gentem discernens, sicut fecerunt tres predicti Apostoli. Iacobus enim scribit fidelibus de Iudaismo immediate ad fidem Christi conversis. Petrus vero proselytis qui de Gentibus ad Iudaismumet de Iudeis ad Christum venerunt. Ioannes autem his qui a Gentibus immediate fidem Christi susceperunt. Patet itaque iam et materia et intentio et finis operis. Hec autem epistola potest dividi in sex partes. In prima ponit salutationem. In secunda dicit quare scribat, ibi: Carissimi omnem. Tertio ostendit Christi potentiam, per quam probat quod Christus non est negandus, ibi: Commonere autem vos vobis. Quarto ostendit, quod nullus fidelis debet illos predictos hereticos imitari, ibi: Sicut etc. Quinto moralem instructionem ponit. Vos autem etc. Sexto monet eos ut in omnibus gratias agantet querant gloriam Dei, ibi: Ei autem etc. 



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iud. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=82&chapitre=82_Prol.3 Introitus in epistolam Iude)

Notes :